Augustinus, De correptione et gratia, ...
1 | Principio dicit quaenam sit catholica fides de lege, de libero arbitrio et de gratia. |
2 | Gratiam Dei per Iesum Christum eam esse docet, qua sola homines liberantur a malo, et sine qua nullum prorsus faciunt bonum, non solum monstrante ipsa quid faciendum sit, sed etiam praestante ipsa ut id cum dilectione faciant, cum iis Deus inspirationem, bonae voluntatis atque operis largiatur. |
3 | Correptionem hominum malorum, qui hanc gratiam non acceperunt, nec iniustam esse, cum sua voluntate mali sint; nec inutilem, tametsi fatendum est nonnisi per Deum fieri ut prosit. |
4 | Perseverantiam in bono magnum revera esse Dei munus: nec tamen ideo eius qui non perseveraverit, negligendam esse correptionem; et qui non accepto hoc dono fuerit sua voluntate relapsus in peccatum, eum non correptione tantum, sed si usque ad mortem in malo permanserit, etiam aeterna damnatione dignum esse. |
5 | Cur hoc donum ille accipiat, ille non accipiat, esse inscrutabile. |
6 | Ex praedestinatis nullum perire posse: ac subinde perseverantiam, quam non omnes accipiunt qui hic filii Dei appellantur, iis omnibus dari qui vere filii sunt praescientia et praedestinatione Dei. |
7 | Respondet ad quaestionem quae de Adamo se offert, quomodo ipse non perseverando peccavit, qui perseverantiam non accepit. |
8 | Ostendit tale primum ipsi datum esse adiutorium, sine quo non posset in bono permanere si vellet, non quo fieret ut vellet: nunc vero per Christum dari, non solum sine quo permanere in bono non possumus, etiamsi velimus, verum etiam tantum ac tale, quo fiat ut velimus. |
9 | Praedestinatorum, quibus proprium est huiusmodi donum, probat certum esse numerum neque augendum, neque minuendum: et cum ignotum sit quis ad eum numerum pertineat, quis non pertineat, medicinalem correptionem adhibendam esse omnibus peccantibus, ne vel ipsi pereant vel alios perdant. |
10 | Concludit demum, nec gratia prohiberi correptionem, nec correptione negari gratiam. |