Augustinus, De bono viduitatis, § 29
1 | Deinde obsecro uos per illum, a quo hoc donum accepistis et huius doni praemia speratis, ut me quoque orationibus uestris memineritis inserere cum tota domestica uestra ecclesia. |
2 | ordinatissime quippe prouenit, ut matri uestrae iam grandaeuae de oratione epistulam scriberem - ad ipsam quippe maxime pertinet orando concertare pro uobis, quae de se minus sollicita est quam de uobis - et ut ad te potius quam ad illam hoc de continentia uiduali opusculum facerem, quia tibi superare adhuc restat, quod iam aetas illius superauit. |
3 | uirgo autem sancta proles uestra, si aliquid de sua » professione desiderat ex laboribus nostris, habet grandem librum de sancta uirginitate, quem legat. |
4 | de quo legendo etiam te commonueram, quoniam multa continet utrique necessaria castitati, hoc est uirginali atque uiduali, quae hic propterea partim tenuiter adtigi, partim omnino praetermisi, quia ibi copiosius disputaui. |
5 | perseueres in gratia Christi amen. |