monumenta.ch > Augustinus > § 28
Augustinus, De bono viduitatis, § 27 <<<     >>> § 29

Augustinus, De bono viduitatis, § 28

1 Agite itaque cursum uestrum et perseueranter currite, ut conprehendatis; et exemplo uitae exhortationisque sermone rapite in eundem cursum uestrum quascumque potueritis.
2 non uos ab hoc studio, quo multas ad imitandum excitatis, frangat querella uanorum, qui dicunt: quomodo subsistit genus humanum, si omnes fuerint continentes? quasi propter aliud retardetur hoc saeculum, nisi ut inpleatur praedestinatus numerus ille sanctorum, quo citius inpleto profecto nec terminus saeculi differetur.
3 nec illud uos retardet ab studio persuadendi aliis bonum uestrum, si dicatur uobis: cum et nuptiae bonae sint, quomodo erunt omnia bona in Christi corpore, et maiora scilicet et minora, si omnes continentiae laude atque amore mutentur? primo, quia conando, ut omnes sint continentes, tunc erunt uel paucae; neque enim omnes capiunt uerbum hoc.
4 sed quoniam scriptum est: qui potest capere.
5 capiat, tunc capiunt quae possunt, si nec illis quae non capiunt taceatur.
6 deinde nec timere debemus, ne forte omnes capiant et aliquid de minoribus bonis, id est coniugalis uitae, Christi desit in corpore.
7 si enim omnes audierint et omnes ceperint, intellegere debemus hoc ipsum fuisse praedestinatum, ut coniugalia bona in illorum membrorum numero etiam sufficiant, quae tam multa ex hac uita transierunt.
8 neque enim nunc, si omnes fuerint continentes, honorem continentium daturi sunt eis, qui tiicenarium fructum.
9 si in coniugali bono ipse intellegitur, iam dominicis horreis intulerunt.
10 habebunt ergo illic omnia ista bona suum locum, etiamsi deinceps nulla uelit nubere uel nemo ducere uxorem.
11 secure itaque instate quibus potestis, ut fiant quod uos estis; et' orate uigilanter atque feruenter, ut adiutorio dexterae excelsi et abundantia misericordissimae gratiae domini et perseueretis in eo quod estis et proficiatis ad id quod eritis.
Augustinus HOME

bnf13367.218

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik