monumenta.ch > Augustinus > § 27
Augustinus, De bono viduitatis, § 26 <<<     >>> § 28

Augustinus, De bono viduitatis, § 27

1 In omnibus sane spiritalibus deliciis, quibus fruuntur innuptae, sancta earum conuersatio cauta etiam debet esse, ne forte, cum mala uita non sit per lasciuiam, mala sit fama per neglegentiam.
2 nec audiendi sunt siue uiri sancti siue feminae, quando reprehensa in aliquo neglegentia sua, per quam fit, ut in malam ueniant suspicionem, unde suam uitam longe abesse sciunt, dicunt sibi coram deo sufficere conscientiam, existimationem hominum non inprudenter solum, uerum etiam crudeliter contemnentes, cum occidunt animas aliorum, siue blasphemantium uiam dei, quibus secundum suam suspicionem quasi turpis quae casta est displicet uita sanctorum, uel etiam cum excusatione imitantium non quod uident, sed quod putant.
3 proinde quisquis a criminibus flagitiorum atque facinorum uitam suam custodit, sibi bene facit; quisquis autem etiam famam, et in alios misericors est.
4 nobis enim necessaria est uita nostra, aliis fama uestra.
5 et utique etiam quod aliis ministramus misericorditer ad salutem, ad nostram quoque redundat utilitatem.
6 unde non frustra apostolus, prouidemus, inquit, bona non solum coram deo, uerum etiam coram hominibus; item dicit: placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est sed quod multis, ut salui fiant.
7 in quadam etiam exhortatione dicit: de cetero, fratres, quaecumquesuntuera, quaecumquesancta, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque carissima, quaecumque bonae famae, si qua uirtus, si qua laus, haec cogitate: quae didicistis et accepistis et audistis et uidistis in me.
8 cernis, quemadmodum inter multa, quae exhortando commonuit, non neglexerit ponere: quaecumquae bonae famae, duobusque uerbis cuncta concluserit, ubi ait: si qua uirtus, si qua laus.
9 ad uirtutem namque pertinent, quae antea memoraui bona, fama uero ad laudem.
10 puto, quod non laudem hominum pro magno sumebat apostolus alio loco dicens: mihi autem minimum est ut a uobis diiudicer aut ab humano die, et alibi: si hominibus placerem, Christi seruus non essem, et iterum: nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.
11 sed illorum duorum, id est bonae uitae et bonae famae uel, quod breuius dicitur, uirtutis et laudis, unum propter se ipsum sapientissime retinebat, alterum propter alios misericordissime prouidebat.
12 sed quoniam quantalibet humana cautela suspiciones maleuolentissimas non potest omni ex parte uitare, ubi pro existimatione nostra quidquid recte possumus fecerimus, si aliqui de nobis uel mala fingendo uel male credendo famam nostram decolorare conantur, adsit conscientiae solacium planeque etiam gaudium, quod merces nostra magna est in caelis, etiam cum dicunt homines mala multa de nobis, pie tamen iusteque uiuentibus.
13 illa enim merces tamquam stipendium est militantium per arma iustitiae non solum dextra, uerum et sinistra, per gloriam scilicet et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam.
Augustinus HOME

bnf13367.217

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik