monumenta.ch > Augustinus > § 26
Augustinus, De bono viduitatis, § 25 <<<     >>> § 27

Augustinus, De bono viduitatis, § 26

1 Deliciae igitur spiritales deliciis carnalibus in sancta castitate succedant: lectio, oratio, psalmus, bona cogitatio, bonorum operum frequentatio, spes futuri saeculi et cor sursum, atque de his omnibus gratiarum actio patri luminum, a quo sine ulla dubitatione omne datum optimum et omne donum perfectum scriptura teste descendit.
2 nam quando pro deliciis nuptarum, quas in carne uirorum habent, aliarum carnalium deliciarum tamquam in solacio usus adsumitur, quid ego dicam, quae sequantur mala, cum breuiter apostolus dixerit uiuentem mortuam esse uiduam, quae in deliciis uiuit? absit autem a uobis, ut diuitiarum cupiditate capiamini pro cupiditate nuptiarum et in cordibus uestris nummus uiri amori succedat.
3 intuentes enim hominum conuersationem saepe experti sumus in quibusdam lasciuia compressa creuisse auaritiam.
4 nam sicut in ipsis sensibus corporis acutius audiunt qui non uident et tangendo multa discernunt nec tanta uiuacitate tangunt, qui oculis utuntur - ubi intellegitur ex uno aditu, id est luminum repressa intentione sentiendi eam se in alios sensus promptiorem dinoscendi acumine exerere, tamquam ex altero conetur inplere, quod negatur in altero - ita etiam saepe carnalis cupiditas a concumbendi uoluptate cohibita maioribus uiribus in pecuniae se porrigit adpetitum et illinc auersa huc se inpetu ardentiore conuertit.
5 in uobis autem amor diuitiarum simul frigescat cum amore nuptiarum, et pius usus rerum, quas possidetis, ad spiritales delicias conferatur, et liberalitas uestra magis ferueat adiuuandis egenis quam ditandis auaris.
6 in thesaurum quippe caelestem non mittuntur dona cupidorum, sed elemosynae pauperum, quae in inmensum modum orationes adiuuant uiduarum.
7 ieiunia quoque ac uigiliae, in quantum ualetudinem non perturbant, si orando, psallendo, legendo et in lege dei meditando insumantur, in delicias spiritales etiam ipsa quae uidentur laboriosa uertuntur.
8 nullo enim modo sunt onerosi labores amantium, sed etiam ipsi delectant, sicut uenantium, aucupantium, piscantium, uindemiantium, negotiantium, ludo aliquo sese oblectantium.
9 interest ergo quid ametur.
10 nam in eo, quod amatur, aut non laboratur aut et labor amatur.
11 et uide, quam pudendum et dolendum sit, si delectat labor, ut fera capiatur.
12 ut cupa et sacculus inpleatur, ut pila iaciatur, et non delectat.
13 ut deus adquiratur.
Augustinus HOME

bnf13367.216

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik