monumenta.ch > Augustinus > § 25
Augustinus, De bono viduitatis, § 24 <<<     >>> § 26

Augustinus, De bono viduitatis, § 25

1 Praeteritus dies non reuertitur in futurum, et post hesternum pergit hodiernus, et post hodiernum perrecturus est crastinus: et ecce omnia tempora et temporalia transeunt, ut ueniat mansura promissio, et qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.
2 si mundus iam perit, nupta cui parit? aut corde paritura et carne non paritura cur nubit? si autem adhuc duraturus est mundus, cur non magis amatur per quem factus est mundus? si iam deficiunt inlecebrae saeculares, non est, quod christianus animus cupiditate conquirat; si autem adhuc manebunt, est, quod sanctitate contemnat.
3 horum duorum in altero spes nulla libidinis, in altero maior est gloria caritatis.
4 quot aut quanti sunt ipsi anni, quibus uidetur uigere flos carnalis aetatis? nonnullae feminae nuptias cogitantes et ardenter optantes, dum spernuntur aut differuntur, repente senuerunt, ut eas iam nubere puderet amplius quam liberet.
5 multae autem nuptae recentissima sua coniunctione in longinqua profectis uiris suis reditum eorum expectando grandaeuae factae sunt et tamquam cito uiduatae aliquando nec remeantes saltem senes suos anus suscipere meruerunt.
6 si ergo uel spernentibus uel tardantibus sponsis .
7 uel peregrinantibus maritis carnalis concupiscentia potuit contineri, ne stuprum aut adulterium committeretur, cur contineri non potest, ne sacrilegium committatur? si repressa est, cum ferueret dilata, cur non opprimitur, cum friguerit amputata? plus enim ardentem ferunt libidinem, quae non desperant eiusdem libidinis uoluptatem.
8 quae autem innuptarum castitatem deo uouent, ipsam spem subtrahunt, qui fomes amoris est.
9 unde facilius concupiscentia refrenatur, quae nulla expectatione succenditur: contra quam nisi oretur, ut superetur, ipsa inlicita exoptatur ardentius.
Augustinus HOME

bnf13367.215

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik