monumenta.ch > Augustinus > § 24
Augustinus, De bono viduitatis, § 23 <<<     >>> § 25

Augustinus, De bono viduitatis, § 24

1 Audiat haec uirginis etiam sanctae prolis tuae auris interior.
2 uidero, quantum te praecedat in regno regis illius: alia quaestio est.
3 inuenistis tamen, mater et filia, cui contemptis nuptiis, illa omnibus, tu secundis, pulchritudine castitatis simul placere debeatis.
4 certe si mariti essent, quibus placendum esset, iam te fortasse cum filia puderet ornari; nunc non pudeat agere quibus simul ornemini, quia non est criminosum, sed potius gloriosum, ut ab illo uno simul amemini.
5 simulatum autem candorem ac ruborem et pigmentis inlitum non adhiberetis, etiamsi uiros haberetis, non putantes dignos, quos falleretis, nec uos, quae fallere deberetis.
6 nunc ergo illi regi, qui unicae sponsae, cuius membra estis, speciem concupiuit, ueraciter simul placete.
7 simul inhaerete, illa integritate uirginali, tu continentia uiduali, ambae pulchritudine spiritali.
8 in qua pulchritudine etiam illius auia, socrus tua, quae iam certe senuit, est pulchra uobiscum.
9 uigorem quippe huius pulchritudinis dum extendit in anteriora caritas, rugam in ea non facit annositas.
10 habetis uobiscum anum sanctam et in domo et in Christo, quam de perseuerantia consulatis, quomodo cum illa uel illa temptatione pugnandum sit, quid agendum ut facile superetur, quod munimentum sumendum, ne facile rursus insidietur; et si quid huius modi est, docet uos diuturnitate iam certa, amore beniuola, pietate sollicita, aetate secura.
11 tu praecipue, tu consule in talibus eam, quae experta est quod experta es.
12 nam proles uestra illud canticum cantat, quod in Apocalypsi nisi uirgines cantare non possunt.
13 pro ambabus tamen uobis sollicitius orat quam pro se ipsa; sed magis pro nepte sollicita est, cui uincendarum temptationum spatium plus restat annorum: te autem uidet aeuo suo uiciniorem et eius filiae matrem, quam si nuptam, quod iam non licet atque absit, uidisses, puto quod parere cum illa erubuisses.
14 quantum est ergo quod iam tibi periculosae restat aetatis, quae ideo non diceris auia, ut sanctarum cogitationum et operum fetibus cum filia possis esse fecunda? non itaque inmerito magis pro illa sollicita est auia, pro qua et tu mater, quia et maius est quod uouit et totum ei restat quod modo coepit.
15 exaudiat dominus preces eius, et sancte obsequamini meritis eius, quae carnem uiri tui in iuuenta peperit, cor filiae tuae in senecta parturiit.
16 omnes itaque pariter atque concorditer uniuiro unius coniugis, in cuius corpore uno spiritu uiuitis, placete moribus, instate orationibus.
Augustinus HOME

bnf13367.214

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik