Augustinus, De bono viduitatis, § 23
1 | Si ergo nondum deo uouisses continentiam uidualem, exhortaremur profecto, ut uoueres; quia uero iam uouisti, exhortamur ut perseueres. |
2 | talia mihi tamen uideo esse dicenda, quibus eam diligant et arripiant et quae adhuc nubere cogitabant. |
3 | aurem igitur inclinemus apostolo. |
4 | quae -innupta est, inquit, sollicita est ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. |
5 | non ait: sollicita est ea quae sunt mundi, ut sancta non sit. |
6 | sed certe minor est diuina sanctitas ex ea parte curarum, qua mundana cogitatur uoluptas. |
7 | quidquid itaque intentionis animi etiam his rebus inpenderetur, quibus placendum esset uiro, colligere quodam modo et redigere debet innupta christiana in eam intentionem, qua placendum est domino. |
8 | et uide, cui placeat, quae domino placet. |
9 | et utique tanto est beatior, quanto plus ei placet; quanto autem magis cogitat ea quae sunt mundi, tanto minus placet. |
10 | placete itaque tota intentione specioso forma prae filiis hominum. |
11 | eius enim gratia illi placetis, quae diffusa est in labiis eius. |
12 | placete illi ea quoque parte cogitationis, quae occuparetur mundo, ut placeretur uiro. |
13 | placete illi, qui displicuit mundo, ut placentes ei liberarentur ex mundo. |
14 | hunc enim speciosum forma prae filiis hominum uiderunt homines in cruce passionis, et non habuit speciem neque decorem, sed facies eius abiecta et deformis positio eius. |
15 | ex hac tamen deformitate redemptoris uestri manauit pretium decoris uestri, sed decoris interioris; omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus. |
16 | hac pulchritudine illi placete; hanc pulchritudinem studiosa cura et sollicita cogitatione conponite. |
17 | non amat ille fallaciarum fucos, ueris ueritas delectatur; et ille, si quod legisti agnoscis, ueritas uocatur; ego sum, inquit, uia et ueritas et uita. |
18 | currite ad illum per illum; placete illi ex illo; uiuite in illo cum illo, de illo. |
19 | adfectibus ueris et sanctissima castitate a uiro tali amate amari. |