monumenta.ch > Augustinus > § 22
Augustinus, De bono viduitatis, § 21 <<<     >>> § 23

Augustinus, De bono viduitatis, § 22

1 Nunc inde aliquid ideo dicere uolui propter quosdam fratres nostros amicissimos nobis et dilectissimos nec malitiose quidem errori huic inplicatos, sed inplicatos tamen, qui putant, cum aliquos ad iustitiam pietatemque exhortantur.
2 uires non habituram exhortationem suam, nisi totum illud, quod ut agat homo agunt cum homine, in hominis constituant potestate non adiuta dei munere, sed solo arbitrio liberae uoluntatis exerta - quasi possit esse ad perficiendum opus bonum uoluntas libera nisi dei munere liberata - nec adtendunt id ipsum etiam se ipsos dono dei habere, quod ea facultate exhortantur, ut ad capessendam uitam bonam hominum uoluntates pigras excitent, accendant frigidas, corrigant prauas, auersas conuertant, repugnantes pacificent.
3 sic enim possunt persuadere quod suadent.
4 aut si haec in uoluntatibus hominum non agant, quid agunt? ut quid loquuntur? dimittant eas potius arbitrio suo.
5 si autem in eis haec agunt, itane tandem homo in hominis uoluntate tanta agit loquendo et deus illic non agit aliquid adiuuando? immo uero quantalibet homo sermonis facultate praepolleat.
6 ut sollertia disputandi et suauitate dicendi in hominis uoluntate inserat ueritatem, nutriat caritatem, docendo tollat errorem, exhortando toiporem, neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus.
7 frustra quippe operarius omnia moliretur extrinsecus, nisi creator intrinsecus latenter operaretur.
8 spero ergo has litteras meas merito uestrae excellentiae cito in manus etiam talium esse uenturas.
9 ideo nonnulla hinc dicenda arbitratus sum; deinde ut tu ipsa et quaecumque aliae uiduae ista legerint uel cum leguntur audierint, noueritis uos ad diligendum et habendum continentiae bonum plus proficere orationibus uestris quam exhortationibus nostris, quoniam, si quid uos adiuuat, quod uobis etiam nostra ministrantur adloquia, totum illius gratiae tribuendum est, in cuius manu sunt, sicut scriptum est, et nos et sermones nostri.
Augustinus HOME

bnf13367.212

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik