Augustinus, De bono viduitatis, § 21
1 | Haec me admonere conpellunt cauendi atque deuitandi quorundam sermunculi, qui per aures ad animas multorum serpere coeperunt, quod cum lacrimis dicendum est, inimici gratiae Christi, per quos suadetur, ut nec oratio nobis ad dominum necessaria uideatur, ne intremus in temptationem. |
2 | sic enim conantur defendere hominis liberum arbitrium, ut eo solo etiam dei gratia non adiuti ualeamus, quod diuinitus iubetur, inplere. |
3 | ac per hoc sequitur, ut frustra dominus dixerit: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, et frustra cotidie in ipsa dominica oratione dicamus: ne nos inferas in temptationem. |
4 | si enim nostrae tantummodo potestatis est, ne temptatione superemur, ut quid oramus, ne intremus uel inferamur in eam? faciamus potius, quod nostri est liberi arbitrii atque absolutissimae potestatis, et inrideamus apostolum dicentem: fidelis deus, qui non uos permittat temptari super id quod potestis, et resistamus ei dicentes: ut quid peto a domino, quod in mea posuit potestate? sed absit, ut hoc sapiat, qui sanum sapit. |
5 | proinde petamus, ut det, quod ut habeamus iubet. |
6 | ad hoc enim quod nondum habemus iubet, ut habeamus, ut admoneat quid petamus et quod nos cum iusserit posse inuenerimus, etiam hoc unde acceperimus intellegamus, ne inflati et elati huius mundi spiritu nesciamus, quae a deo donata sunt nobis. |
7 | proinde arbitrium uoluntatis humanae nequaquam destruimus, quando dei gratiam, qua ipsum adiuuatur arbitrium, non superbia negamus ingrata, sed grata potius pietate praedicamus. |
8 | nostrum est enim uelle; sed uoluntas ipsa et admonetur, ut surgat, et sanatur, ut ualeat, et dilatatur, ut capiat, et inpletur, ut habeat. |
9 | nam si nos non uellemus, nec nos utique acciperemus ba, quae dantur, nec nos haberemus. |
10 | quis enim haberet continentiam, ut inter cetera dei dona ipsam potius loquar, de qua ad te loquor, quis, inquam, haberet continentiam nisi uolens? quia et nemo acciperet nisi uolens. |
11 | sed a quo detur, ut nostra uoluntate accipi et haberi possit, si quaeris, adtende scripturam; immo quia nosti, recole quod legisti. |
12 | cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. |
13 | magna ista sunt duo munera sapientia et continentia; sapientia scilicet, qua in dei cognitione formamur, continentia uero, qua huic saeculo non conformamur. |
14 | iubet autem nobis deus, ut et sapientes et continentes simus, sine quibus bonis iusti perfectique esse non possumus. |
15 | sed oremus, ut det quod iubet adiuuando et inspirando, qui commonuit quae uelle debeamus praecipiendo et uocando. |
16 | quidquid hinc dedit, ut conseruet oremus; quod autem nondum dedit, ut suppleat oremus: tamen oremus et gratias agamus de acceptis et quod nondum accepimus eo ipso, quod de acceptis ingrati non sumus, nos accepturos esse fidamus. |
17 | qui enim dedit coniugatis fidelibus, ut contineant ab adulteriis et fornicationibus, ipse dedit sanctis uirginibus et uiduis, ut contineant ab omni concubitu: in qua uirtute iam proprie uel integritas uel continentia nominatur. |
18 | an forte ab illo quidem accepimus continentiam, sed a nobis habemus sapientiam? quid ergo est quod Iacobus apostolus. |
19 | dicit: si quis autem uestrum indiget sapientiam, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat; et dabitur illi? sed de hac quaestione et in aliis iam opusculis nostris, quantum adiuuit dominus, multa diximus et alias, quantum per ipsum potuerimus, data oportunitate dicemus. |