monumenta.ch > Augustinus > § 18
Augustinus, De bono viduitatis, § 17 <<<     >>> § 19

Augustinus, De bono viduitatis, § 18

1 Nulla quidem istarum sex uiduarum tuae normae adaequatur.
2 tu enim, si hoc uotum ad senectutem usque perduxeris, omnia tria potes habere, quibus Annae meritum excelluit; nam et unum uirum habuisti et non diu tecum uixit in carne.
3 ac per hoc, si exhibueris oboedientiam uerbis apostoli dicentis: quae autem uere uidua est et desolata, sperauit in dominum et persistit in orationibus nocte et die, atque illud quod sequitur sobria uigilantia deuitaueris: quae autem in deliciis agit, uiuens mortua est, omnia illa tria bona, quae Annae fuerunt, et tua erunt.
4 tibi autem sunt et filii, quos forte illa non habuit; nec ideo laudanda es, quia eos habes, sed quia pie nutrire atque educare studes.
5 ut enim tibi nascerentur, fecunditatis, ut uiuant, felicitatis est; ut autem sic instituantur, uoluntatis et potestatis.
6 in illis tibi homines gratulentur, in hoc te imitentur.
7 Anna per propheticam scientiam cognouit apud matrem uirginem Christum; te euangelica gratia fecit matrem uirginis Christi.
8 illa itaque sancta uirgo, quam Christo uolentem et petentem obtulistis, uidualibus auiae matrisque meritis addidit aliquid de merito uirginali.
9 non enim nihil inde habetis, quae hanc habetis, et in illa estis, quod in uobis non estis.
10 nam ut sancta uirginitas adimeretur nubentibus uobis, ideo factum est, ut nasceretur ex uobis.
Augustinus HOME

bnf13367.208