1 | Constituamus igitur ante oculos nostros uiduas tres habentes singula eorum, quae huic inerant omnia: unam ponamus uniuiram, cui desit et tanta prolixitas uiduitatis, quod diu cum marito uixerit, et tantum studium pietatis, quod non ita ieiuniis et obsecrationibus seruiat; alteram, quae post prioris mariti breuissimam uitam etiam secundum cito amiserit et diuturna aetate sit uidua, sed etiam ipsa non tantum det operam ieiuniorum et obsecrationum religiosissimae seruituti; tertiam, quae non solum duos uiros habuerit, sed etiam cum ambobus singillatim uel cum aliquo eorum diutius uixerit et posteriore aetate uiduata, in qua quidem si nubere uoluisset, posset et filios procreare, suscepit continentiam uidualem, sed plus intenta in deum plus sit sollicita quae illi placeant actitare, nocte et die sicut Anna ieiuniis et obsecrationibus seruiens. |
2 | si contendatur, quaenam istarum sit meritis potior, quis non uideat in hoc certamine palmam dandam esse maiori feruentionque pietati? ita et si tres aliae constituantur, quibus illarum trium bina insint, singula desint, quis dubitet eas meliores fore, quibus praepollentius fuerit in suis bonis duobus pia humilitas, ut alta sit pietas? |