monumenta.ch > Augustinus > § 16
Augustinus, De bono viduitatis, § 15 <<<     >>> § 17

Augustinus, De bono viduitatis, § 16

1 Nam et illud non insipienter proponi solet, ut dicat qui potest, quaenam uidua meritis praeferenda sit: utrum uniuira, quae cum uixisset diutius cum marito, filiis procreatis saluisque uiduata continentiam professa est, an ea, quae adulescentula intra duos annos amissis duobus uiris nullis.
2 ad consolationem extantibus liberis continentiam deo uouit et in ea perseuerantissima sanctitate consenuit.
3 hic se exerceant, si possunt, disputando et nobis aliquid demonstrando, qui de numero uirorum, non de ipsius continentiae uiribus pensant merita uiduarum.
4 si enim dixerint illi biuirae illam uniuiram esse praeferendam, nisi adtulerint spiritalem aliquam rationem uel auctoritatem, profecto inuenientur uirtuti animi non maiorem uirtutem animi, sed carnis felicitatem anteponere.
5 ad felicitatem quippe carnis pertinuit et diu cum uiro uiuere et filios procreare.
6 sed si non eam ob hoc praeponunt, quia filios habuit, id ipsum certe, quod diu cum uiro uixit, quid aliud quam carnis felicitas fuit? meritum porro Annae illius eo maxime commendatur, quia cum tam cito extulisset uirum, per prolixam aetatem suam diu cum carne conflixit et uicit.
7 sic enim scriptum est: et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis et uixerat cum uiro suo annis septem a uirginitate sua; et haec uidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die.
8 uides, quemadmodum sancta uidua non solum eo praedicatur, quod uniuira fuerit, uerum etiam quod paucos annos cum marito uixerit a uirginitate sua et uidualis continentiae munus usque ad tantam senectutem tanta pietatis seruitute perduxerit.
Augustinus HOME

bnf13367.206

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik