Augustinus, De bono viduitatis, § 14
1 | Quapropter non possum quidem dicere a proposito meliore lapsas, si nupserint, feminas adulteria esse, non coniugia, sed plane non dubitauerim dicere lapsus et ruinas a castitate sanctiore, quae uouetur domino, adulteriis esse peiores. |
2 | si enim, quod nullo modo dubitandum est, ad offensionem Christi pertinet, cum membrum eius fidem non seruat marito, quanto grauius offenditur, cum illi ipsi non seruatur fides in eo quod exigit oblatum, qui non exegerat offerendum ! cum enim quisque non reddit, quod non imperio conpulsus, sed consilio commonitus uouit, tanto magis fraudati uoti auget iniquitatem, quanto minus habuit uouendi necessitatem. |
3 | haec ideo disputo, ne arbitreris uel secundas nuptias crimen esse uel quascumque nuptias, cum sint nuptiae, malum esse. |
4 | non itaque illas abs te damnatas uelis esse, sed spretas. |
5 | bonum ergo continentiae uidualis luculentius decet, cum pro illo uouendo et profitendo possunt contemnere feminae quod et libet et licet; sed post uoti professionem perseueranter frenandum et uincendum est quod libet, quia iam non licet. |