Augustinus, De bono viduitatis, § 13
1 | Proinde qui dicunt talium nuptias non esse nuptias. |
2 | sed potius adulteria, non mihi uidentur satis acute ac diligenter considerare quid dicant; fallit eos quippe similitudo ueritatis. |
3 | quia enim coniugium Christi dicuntur eligere quae christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur quidam dicentes: si uiro suo uiuo quae alteri nubit, adultera est, sicut ipse dominus in euangelio definiuit, uiuo ergo Christo, cui mors ultra non dominatur, quae coniugium eius elegerat. |
4 | si homini nubit, adultera est. |
5 | qui haec dicunt, acute quidem mouentur, sed parum adtendunt hanc argumentationem quanta rerum sequatur absurditas. |
6 | cum enim laudabiliter etiam uiuente uiro ex eius consensu continentiam femina Christo uoueat, iam secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipsum Christum, quod sentire nefas est, adulterum faciat, cui uiuente marito nubit. |
7 | deinde cum primae nuptiae melioris sint meriti quam secundae, absit, ut sanctarum uiduarum iste sit sensus, ut Christus eis uideatur quasi secundus maritus; ipsum enim habebant et antea, quando uiris suis fideliter subditae seruiebant, non carnaliter, sed spiritaliter uirum: cui ecclesia ipsa, cuius membra sunt, coniux est, quae fidei, spei, caritatis integritate non in solis uirginibus sanctis, sed etiam in uiduis et coniugatis fidelibus tota uirgo est. |
8 | uniuersae quippe ecclesiae, cuius illa omnia membra sunt, apostolus dicit: aptaui uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. |
9 | nouit autem ille coniugem uirginem sine corruptione fetare, quem in ipsa etiam carne potuit mater sine corruptione procreare. |
10 | fit autem per hanc minus consideratam opinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupselint, non esse coniugia, non paruum malum, ut a maritis separentur uxores, quasi adulterae sint, non uxores; et cum uolunt eas separatas reddere continentiae, faciunt maritos earum adulteros ueros, cum suis uxoribus uiuis alteras duxerint. |