Augustinus, De bono viduitatis, § 12
1 | Sed quoniam, sicut ait dominus, non omnes capiunt uerbum hoc, quae potest ergo capere, capiat et quae se non continet, nubat; quae non coepit, deliberet; quae adgressa est, perseueret: nulla aduersario detur occasio, nulla Christo subtrahatur oblatio. |
2 | in coniugali quippe uinculo si pudicitia conseruatur, damnatio non timetur; sed in uiduali et uirginali continentia excellentia muneris amplioris expetitur: qua expetita et electa et uoti debito oblata iam non solum capessere nuptias, sed etiamsi non nubatur, nubere uelle damnabile est. |
3 | nam ut hoc demonstraret apostolus. |
4 | non ait: cum in deliciis egerint in Christo, nubunt, sed, nubere uolunt habentes. |
5 | inquit, damnationem, quoniam primam fidem inritam fecerunt etsi non nubendo, tantum uolendo: non quia ipsae nuptiae uel talium damnandae indicantur, sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta uoti fides, damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina ex bono superiore; postremo damnantur tales, non quia coniugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem inritam fecerunt. |
6 | quod ut breuiter insinuaret apostolus. |
7 | noluit eas dicere habere damnationem, quae post amplioris sanctitatis propositum nubunt - non quia non damnantur. |
8 | sed ne in eis ipsae nuptiae damnari putarentur - sed, cum dixisset: nubere uolunt, continuo addidit: habentes damnationem, et dixit quare: quoniam priorem fidem inritam fecerunt, ut uoluntatem, quae a proposito cecidit, appareat esse damnatam, siue subsequantur nuptiae siue desint. |