monumenta.ch > Augustinus > § 10
Augustinus, De bono viduitatis, § 9 <<<     >>> § 11

Augustinus, De bono viduitatis, § 10

1 Nec quia dixi Ruth beatam, Annam beatiorem, cum illa bis nupserit, haec uniuira cito uiduata diu uixerit, continuo etiam te meliorem putes esse quam Ruth.
2 Alia quippe propheticis temporibus sanctarum feminarum dispensatio fuit, quas nubere oboedientia, non concupiscentia conpellebat, ut propagaretur populus dei, in quo praemitterentur prophetae Christi, cum et ipse populus per ea.
3 quae in figura contingebant in illis, siue in his qui scirent siue in his qui illa nescirent, nihil aliud esset quam propheta Christi, ex quo nasceretur etiam caro Christi.
4 ut ergo ille populus propagaretur, maledictus habebatur per legis sententiam, qui non suscitaret semen in Israhel.
5 unde et sanctae mulieres accendebantur non cupiditate concumbendi, sed pietate pariendi, ut rectissime credantur coitum non fuisse quaesiturae, si proles posset aliter prouenire, et uiris usus plurium uiuarum concedebatur uxorum.
6 cuius rei non concupiscentiam carnis, sed prouidentiam generationis fuisse causam illud ostendit, quod sicut sanctis uiris habere plures uxores uiuas, non ita etiam sanctis feminis licebat misceri maritis pluribus uiuis, quoniam tanto essent turpiores, quanto magis adpeterent, unde non essent fecundiores.
7 proinde sancta Ruth, cum semen, quale illo tempore necessarium fuit, in Israhel non haberet, mortuo uiro quaesiuit alterum, de quo haberet.
8 hac itaque bis coniugata ideo Anna uniuira uidua beatior fuit, quia et prophetissa Christi esse meruit.
9 quam credendum est, etiamsi filios nullos habuit - quod quidem scriptura reticendo reliquit incertum - eo spiritu praeuidisse Christum ex uirgine proxime esse uenturum, quo potuit agnoscere et paruulum: unde merito etiam sine filiis, si tamen eos non habuit, secundas nuptias recusauit, quia nouerat iam tempus esse, quo Christo non officio pariendi, sed studio continendi nec coniugalibus fetandis uisceribus, sed castificandis uidualibus moribus melius seruiretur.
10 si uero etiam sciebat Ruth per suam carnem propagari semen, unde Christus carnem fuerat habiturus, et huic scientiae nubendo exhibuit ministerium, non audeo iam dicere beatiorem fuisse Annae uiduitatem quam illius fecunditatem.
Augustinus HOME

bnf13367.201

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik