monumenta.ch > Augustinus > § 9
Augustinus, De bono viduitatis, § 8 <<<     >>> § 10

Augustinus, De bono viduitatis, § 9

1 Disce itaque bonum tuum.
2 immo memento quod didicisti.
3 bonum tuum plus laudari, quia est aliud bonum, quo sit hoc melius, quam si aliter hoc bonum esse non posset, nisi illud malum esset aut omnino non esset.
4 habent oculi in corpore magnum honorem; sed minorem haberent, si soli essent et alia minoris honoris membra non essent.
5 in caelo ipso sua luce sol lunam superat, non uituperat, et stella ab stella differt in gloria, non dissidet in superbia.
6 ideo fecit deus omnia, et ecce bona ualde: non tantum bona, sed etiam ualde, non ob aliud, nisi quia omnia.
7 nam et per singula opera dicebatur: uidit deus quia bonum est.
8 ubi autem omnia nominata sunt, additum est ualde et dictum est: uidit deus omnia quae fecit, et ecce bona ualde.
9 meliora enim quaedam singula quam alia singula; sed meliora simul omnia quam quaelibet singula.
10 Christi itaque doctrina sana in eius corpore sanam te faciat per eius gratiam, ut id. quod aliis melius habes in corpore et spiritu, idem ipse spiritus, qui corpori dominatur, nec extollat insolenter nec discernat inscienter.
Augustinus HOME

bnf13367.201