Augustinus, De bono viduitatis, § 8
1 | Vnde et illud, quod de innupta Paulus apostolus dixit: ut sit sancta et corpore et spiritu, non sic accipiendum est, quasi nupta fidelis et casta et secundum scripturas subdita uiro non sit sancta corpore, sed tantummodo spiritu. |
2 | fieri enim non potest, ut sanctificato spiritu non sit sanctum etiam corpus, quo sanctificatus utitur spiritus. |
3 | sed ne cuiquam nos potius argumentari quam hoc diuino eloquio probare uideamur, quoniam Petrus Sarram commemoraturus, sanctae, inquit, mulieres tantummodo, non ait 4et corpore', illud eiusdem Pauli consideremus, ubi prohibens fornicationes ait: nescitis quia corpora uestra membra sunt Christi? tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? absit. |
4 | audeat ergo aliquis dicere membra Christi sancta non esse; aut uero audeat a membris Christi fidelium coniugatarum corpora separare. |
5 | unde etiam paulo post ait: corpus uestrum templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo, et non estis uestri? empti enim estis pretio magno. |
6 | corpus fidelium et membra Christi esse dixit et templum spiritus sancti. |
7 | ubi profecto utriusque sexus fideles intelleguntur. |
8 | ibi ergo sunt nuptae ibi et innuptae; sed distinctae meritis et tamquam membris membra praelata, quorum tamen neutra sint a corpore separata. |
9 | quod igitur de innupta loquens ait: ut sit sancta et corpore et spiritu, ampliorem innuptarum et in corpore et in spiritu sanctificationem intellegi uoluit, non corpus nuptarum omni sanctificatione priuauit. |