monumenta.ch > Augustinus > § 6
Augustinus, De bono viduitatis, § 5 <<<     >>> § 7

Augustinus, De bono viduitatis, § 6

1 Quapropter hoc primum oportet ut noueris, bono, quod elegisti, non damnari secundas nuptias, sed inferius honorari.
2 nam sicut bonum sanctae uirginitatis, quod elegit filia tua, non damnat unas nuptias tuas, sic nec uiduitas tua cuiusquam secundas.
3 hinc enim maxime Cataphrygarum ac Nouatianorum haereses tumuerunt, quas buccis sonantibus, non sapientibus etiam Tertullianus inflauit, dum secundas nuptias tamquam inlicitas maledico dente concidit, quas omnino licitas apostolus sobria mente concedit.
4 ab hac sanitate doctrinae nullius indocti, nullius docti disputatione mouearis; nec ita extollas bonum tuum, ut quod malum non est, tamquam malum crimineris alienum, sed tanto magis gaude tuo bono, quanto magis uides non tantum illo deuitari mala, sed quaedam bona etiam superari.
5 mala sunt enim adulterium uel fornicatio.
6 Ab his autem inlicitis ualde longe est, quae uoti libertate se obstrinxit et sibi etiam licita ne licerent non imperio legis, sed consilio caritatis effecit.
7 et bonum est pudicitia coniugalis, sed melius bonum est continentia uidualis.
8 hoc ergo melius illius boni submissione honoratur, non illud bonum melioris huius laude damnatur.
Augustinus HOME

bnf13367.198

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik