monumenta.ch > Augustinus > § 4
Augustinus, De bono viduitatis, § 3 <<<     >>> § 5

Augustinus, De bono viduitatis, § 4

1 Ecce est bonum tuum ei bono conparatum, quod dicit apostolus suum, si fides adest, immo quia fides adest.
2 breuis est ista doctrina nec ideo contemnenda, quia breuis: sed ideo facilius et carius tenenda, quia in breuitate non uilis.
3 non enim qualecumque bonum hic commendaret apostolus, quod fidei nuptarum sine ulla ambiguitate praeposuit.
4 quantum autem bonum habeat nuptarum fides, id est christianarum et religiosarum coniugatarum, hinc intellegi potest.
5 quod, cum de fugienda fornicatione praeciperet, ubi utique et coniugatos adloquebatur, nescitis, inquit, quia corpora uestra membra sunt Christi? tantum ergo bonum est fidelis coniugii, ut etiam ipsa membra sint Christi.
6 hoc autem bono quoniam melius est bonum continentiae uidualis.
7 non hac professione id agitur, ut aliquid plus sit catholica uidua quam membrum Christi, sed ut meliorem quam coniugata .
8 locum habeat inter membra Christi.
9 dicit quippe idem apostolus: sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent, ita multi unum corpus sumus in Christo.
10 singuli autem alter alterius membra, habentes dona diuersa secundum gratiam quae data est nobis.
Augustinus HOME

bnf13367.197

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik