Augustinus, De bono viduitatis, § 2
1 | Cum igitur in omni quaestione, quae ad uitam moresque pertinet, non sola doctrina uerum etiam exhortatio sit necessaria, ut doctrina quid agendum sit nouerimus, exhortatione autem excitemur, ne pigeat agere quod agendum esse iam nouimus: quid ego amplius te doceam quam id quod apud apostolum legimus? sancta enim scriptura nostrae doctrinae regulam figit. |
2 | ne audeamus sapere plus quam oportet sapere, sed sapiamus, ut ipse ait, ad temperantiam. |
3 | sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei. |
4 | non sit ergo mihi aliud te docere nisi uerba tibi doctoris exponere et de his quod dominus dederit disputare. |