Augustinus, De bono viduitatis, § 1
1 | Augustinus episcopus, seruus Christi seruorumque Christi. |
2 | religiosae famulae dei Iulianae in domino dominorum salutem. |
3 | Ne petitioni tuae et in Christo dilectioni diutius essem debitor promissionis meae, arripui utcumque inter alias urguentissimas occupationes meas de professione sanctae uiduitatis aliquid ad te scribere, quoniam et praesentem me rogando onerasti et, cum tibi hoc non potuissem negare, saepe meum promissum litteris flagitasti. |
4 | in quo sane opere nostro cum aliqua legeris ad tuam uel ad uestram, quae simul in Christo uiuitis, personam minime pertinere nec admonitioni uitae uestrae proprie necessaria, non ideo debebis superflua iudicare. |
5 | istae quippe litterae quamuis ad te, non tamen tantummodo tibi scribendae fuerunt. |
6 | sed ut aliis quoque per te prodessent. |
7 | non utique a nobis neglegendum fuit. |
8 | quidquid ergo hic inueneris, quod uobis necessarium uel numquam fuerit uel iam non sit et tamen aliis esse perspexeris, nec habere te pigeat nec dare legendum, ut et tua caritas sit utilitas aliorum. |