monumenta.ch > Augustinus >
Augustinus, De bono coniugali, § 35 <<<    

Augustinus, De bono coniugali,

1 LOCI LIBR. RETRACTATIONVM. De bono coniugali pag. 210, 21 sqq.
2 ; 226, 1. 2. Retract.
3 II 22. Dixi etiam quodam loco: quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata et temperantia refrenante in usum naturalem redacta libido esse non potest.
4 quod ideo dictum est, quoniam libido non est bonus et rectus usus libidinis.
5 sicut enim malum est male uti bonis, ita bonum est bene uti malis: de qua re alias, maxime contra nouos haereticos Pelagianos, diligentius disputaui.
6 de Abraham quod dixi: ex hac oboedientia pater ille Abraham, qui sine uxore non fuit, esse siue unico filio et a se occiso paratus fuit, non satis approbo.
7 magis enim filium, si esset occisus, resuscitatione sibi mox fuisse reddendum credidisse credendus est, sicut in epistula legitur quae est ad Hebraeos (11, 19)
Augustinus HOME

bnf13367.196