monumenta.ch > Augustinus > § 35
Augustinus, De bono coniugali, § 34 <<<     >>>

Augustinus, De bono coniugali, § 35

1 Pueros quoque ac uirgines integritatem ipsam deo dicantes multo maxime commonemus, ut tanta norint humilitate tuendum esse, quod in terra interim uiuunt, quanto magis caeli est quod uouerunt.
2 nempe scriptum est: quanto magnus es, tanto humila to in omnibus.
3 nostrum ergo est de magnitudine eorum aliquid dicere, illorum de magna humilitate cogitare.
4 exceptis igitur quibusdam illis coniugatis patribus et matribus sanctis, quibus ideo isti meliores non sunt, quamuis coniugati non sint, quia si coniugati essent, pares non essent, ceteros omnino huius temporis coniugatos, uel post expertum concubitum continentes, a se superari non dubitent, non quantum ab Anna Susanna, sed quantum ambae a Maria superantur.
5 quod ad ipsam pertinet sanctam carnis integritatem, loquor; nam quae alia sint Mariae menta, quis ignorat? mores itaque congruos huic tanto proposito adiungant, ut de praepollenti praemio certam securitatem gerant, scientes sane sibi atque omnibus fidelibus dilectis et electis Christi membris multis ab oriente et occidente uenientibus, etsi inter se distante pro meritis gloriae luce fulgentibus, hoc tamen magnum in commune praestari, ut cum Abraham et Isaac et Iacob recumbant in regno dei, qui non propter hoc saeculum, sed propter Christum coniuges, propter Christum patres fuerunt.
6 et quanta humilitate custodiendam est uno sicut potui .. uolumine ostendi.
7 Explicit Augastini de bcno coniagali.
8 Incipit eiusdem de sca uirginitate fol.
9 30b D Explicit de bono coniugali fol.
10 84b B Explicit liber de bono coniugali.
11 Incipit liber de sancta uirginitate fol.
12 78* M Explicit liber de bono coniugali fol.
13 45u E subscriptto abest a codd.
14 N fol.
15 70b , T fol. 4 u, a fol.
16 106u Explicit liber de bono coniugali.
17 Explicit liber de bono coniagali fol.
18 70* X
Augustinus HOME

bnf13367.195

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik