Augustinus, De bono coniugali, § 34
1 | Nostros autem qui coniuges habent, quantum possumus, admonemus, ne secundum suam infirmitatem de illis sanctis patribus audeant iudicare, conparantes, ut ait apostolus, semet ipsos sibimet ipsis et ideo non intellegentes, quantas uires habeat animus iustitiae contra libidines seruiens, ne carnalibus huiusce modi motibus adquiescat eosque in concubitum ultra generandi necessitatem prolabi aut progredi sinat, quantum ordo naturae, quantum morum consuetudo, quantum legum scita praescribunt. |
2 | hoc quippe ideo de illis patribus homines suspicantur, quia ipsi per incontinentiam uel nuptias elegerunt uel coniugibus intemperanter utuntur. |
3 | at uero continentes uel mares, qui defunctis uxoribus, uel feminae, quae defunctis uiris, uel utrique, qui pari consensu continentiam deo uouerunt, sciant sibi quidem mercedis amplius deberi, quam coniugalis castitas poscit; sed sanctorum patrum nuptias, qui prophetice coniungebantur, qui neque in concubitu nisi prolem neque in ipsa prole nisi quod in carne uenturo Christo proficeret requirebant, non solum prae suo proposito non contemnant, uerum etiam suo proposito sine dubitatione praeponant. |