monumenta.ch > Augustinus > § 32
Augustinus, De bono coniugali, § 31 <<<     >>> § 33

Augustinus, De bono coniugali, § 32

1 Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est et in fide castitatis; quod autem ad populum dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum uir eius uiuit, nec saltem ipsa causa pariendi: quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente propter quam fiunt soluitur uinculum nuptiale nisi coniugis morte.
2 quemadmodum si fiat ordinatio cIeri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa quisquam ab officio remoueatur, sacramento domini semel inposito non carebit, quamuis ad iudicium permanente.
3 generationis itaque causa fieri nuptias apostolus ita testis est.
4 uolo, inquit, iuniores nubere.
5 et quasi ei diceretur: ut quid? continuo subiecit: filios procreare, matres familias esse.
6 ad fidem autem castitatis illud pertinet: uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier.
7 ad sacramenti sanctitatem illud: uxorem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari, et uir uxorem non dimittat.
8 haec omnia bona suntpropter quae nuptiae bonum sunt: proles, fides, sacramentum.
9 nec prolem autem carnalem iam hoc tempore quaerere ac per hoc ab omni tali opere inmunitatem quandam perpetuam retinere atque uni uiro Christo spiritaliter subdi melius est utique et sanctius; si tamen ea uacatione sic utantur homines, quomodo scriptum est, ut cogitent quae sunt domini, quomodo placeant deo, id est, ut perpetuo cogitet continentia, ne quid minus habeat oboedientia: quam uirtutem tamquam radicalem atque, ut dici solet, matricem et plane generalem sancti antiqui patres in opere exercuerunt, illam uero continentiam in animi habitu tenuerunt, qui profecto per oboedientiam, quia iusti et sancti erant et ad omne opus bonum semper parati, etiamsi ab omni concubitu abstinere iuberentur, efficerent.
10 quanto enim facilius possent uel iussione uel exhortatione dei non concumbere, qui prolem, cui uni propagandae concumbendo seruiebant, oboediendo poterant inmolare!
Augustinus HOME

bnf13367.193

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik