monumenta.ch > Augustinus > § 31
Augustinus, De bono coniugali, § 30 <<<     >>> § 32

Augustinus, De bono coniugali, § 31

1 Ex hac oboedientia pater ille, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit.
2 unicum enim non inmerito dixerim, de quo audiuit a domino: in Isaac uocabitur tibi semen.
3 quanto ergo citius, ut etiam sine uxore esset, si hoc iuberetur, audiret! unde non frustra saepe miramur nonnullos utriusque sexus ab omni concubitu continentes neglegenter oboedire praeceptis, cum tam ardenter adnpuerint non uti concessis.
4 unde quis dubitat et excellentiae sanctorum illorum patrum atque matrum filios generantium non recte conparari mares et feminas nostri temporis, quamuis ab omni concubitu inmunes in uirtute oboedientiae minores, etiamsi illis hominibus et in habitu animi defuisset, quod in istorum opere manifestum est? sequantur ergo agnum pueri cantantes canticum nouum, sicut in Apocalypsi scriptum est, qui cum mulieribus se non contaminauerunt, non ob aliud nisi quia uirgines permanserunt.
5 nec ideo se arbitrentur meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut ita dicam, nuptialiter usi sunt.
6 earum quippe usus ita se habet, ut, si quid in eis per carnis cdnmixtionem, quod excedat generandi necessitatem, quamuis uenialiter factum fuerit, contaminatio sit.
7 nam quid expiat uenia, si omnino non contaminat illa progressio? a qua contaminatione mirum si inmunes essent pueri sequentes agnum, nisi uirgines permanerent.
Augustinus HOME

bnf13367.192

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik