monumenta.ch > Augustinus > § 30
Augustinus, De bono coniugali, § 29 <<<     >>> § 31

Augustinus, De bono coniugali, § 30

1 Recte plane quaeritur, non utrum omnimodis inoboediens uirgo coniugatae oboedienti, sed minus oboediens oboedientiori conparanda sit, quia et illa nuptialis castitas est et ideo bonum est, sed minor quam uirginalis.
2 tanto ergo minor in bono oboedientiae, quanto maior in bono castitatis, si altera alteri conparetur, quae praeponenda sit iudicat qui primo ipsam castitatem et oboedientiam conparans uidet omnium uirtutum quodam modo matrem esse oboedientiam.
3 ac per hoc ideo potest esse oboedientia sine uirginitate, quia uirginitas ex consilio est, non ex praecepto.
4 oboedientiam uero illam dico, qua praeceptis obtemperatur.
5 ideoque oboedientia praeceptorum sine uirginitate quidem potest, sed sine castitate esse non potest.
6 ad castitatem namque pertinet non fornicari, non moechari, nullo inlicito concubitu maculari: quae qui non obseruant, contra praecepta dei faciunt et ob hoc extorres sunt a uirtute oboedientiae.
7 uirginitas autem propterea potest esse sine oboedientia, quia potest femina consilio uirginitatis accepto et custodita uirginitate praecepta contemnere: sicut multas sacras uirgines nouimus uerbosas, curiosas, ebriosas, litigiosas, auaras, superbas: quae omnia contra praecepta sunt et sicut ipsam Euam inoboedientiae crimine occidunt.
8 quapropter non solum oboediens inoboedienti, sed oboedientior coniugata minus oboedienti uirgini praeponenda est.
Augustinus HOME

bnf13367.192