monumenta.ch > Augustinus > § 28
Augustinus, De bono coniugali, § 27 <<<     >>> § 29

Augustinus, De bono coniugali, § 28

1 Res ergo ipsas si comparemus, nullo modo dubitandum est meliorem esse castitatem continentiae quam castitatem nuptialem, cum tamen utrumque sit bonum; homines uero cum comparamus, ille est melior, qui bonum amplius quam alius habet.
2 porro qui amplius eiusdem generis habet, et id quod minus est habet; qui autem tantummodo quod minus est habet, id quod est amplius non utique habet.
3 in sexaginta enim sunt et triginta, non in triginta sunt et sexaginta.
4 non operari autem ex eo, quod habet, in distributione officiorum positum est, non in egestate uirtutum, quia nec bono misericordiae caret, qui non inuenit miseros, quibus possit misericorditer subuenire.
Augustinus HOME

bnf13367.191