monumenta.ch > Augustinus > § 27
Augustinus, De bono coniugali, § 26 <<<     >>> § 28

Augustinus, De bono coniugali, § 27

1 Illo itaque tempore, cum et lex dies patriarcharum subsequens maledictum dixit, qui non excitaret semen in Israhel, et qui poterat non promebat, sed tamen habebat; ex quo autem uenit plenitudo temporis, ut diceretur: qui potest capere, capiat, ex illo usque adhuc et deinceps usque in finem qui habet operatur, qui operari noluerit, non se habere mentiatur.
2 ac per hoc ab eis, qui corrumpunt bonos mores conloquiis malis, inani et uana uersutia dicitur homini christiano continenti et nuptias recusanti: tu ergo melior quam Abraham? quod ille cum audierit, non perturbetur nec audeat dicere: melior, nec a proposito dela batur - illud enim non uere dicit, hoc non recte facit - sed dicat: ego quidem non sum melior quam Abraham, sed melior est castitas celibum quam castitas nuptiarum: quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu.
3 caste quippe coniugaliter uixit; esse autem castus sine coniugio potuit, sed tunc non oportuit.
4 ego uero facilius non utor nuptiis, quibus est usus Abraham, quam sic utor nuptiis, quemadmodum est usus Abraham; et ideo melior sum illis, qui per animi incontinentiam non possunt quod ego, non illis, qui propter temporis differentiam non fecerunt quod ego.
5 quod enim ego nunc ago, melius illi egissent, si tunc agendum esset; quod autem illi egerunt, sic ego non agerem, et si nunc agendum esset.
6 aut si talem se iste sentit et nouit, ut salua et permanente in habitu animi sui uirtute continentiae, si ad usum nuptiarum ex aliquo religionis officio descendisset, talis maritus et talis pater esset.
7 qualis fuit Abraham, audeat plane respondere illi captioso interrogatori et dicere: non sum quidem melior quam Abraham, in hoc dumtaxat genere continentiae, qua ille non carebat, etsi non apparebat; sed sum talis non aliud habens, sed aliud agens.
8 dicat plane ista, quia et si uoluerit gloriari, non erit insipiens; ueritatem enim dicit.
9 si autem parcit, ne quis eum existimet super id quod eum uidet aut audit aliquid ex illo, auferat a persona sua nodum quaestionis et non de homine, sed de re ipsa respondeat et dicat: qui tantum potest, talis est, qualis fuit Abraham.
10 potest autem fieri, ut minor sit continentiae uirtus in animo eius, qui non utitur nuptiis quibus est usus Abraham; sed tamen maior est, quam in animo eius, qui propterea tenuit coniugii castitatem, quia non potuit ampliorem.
11 sic et femina innupta.
12 quae cogitat ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, cum audierit inprudentem illum percontatorem dicentem: tu ergo melior quam Sarra? respondeat: ego melior sum, sed his, quae uirtute huius continentiae carent, quod de Sarra non credo.
13 fecit ergo illa cum ista uirtute, quod illi tempori congruebat, a quo ego sum inmunis, ut in meo etiam corpore appareat quod illa in animo conseruabat.
Augustinus HOME

bnf13367.190

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik