monumenta.ch > Augustinus > § 25
Augustinus, De bono coniugali, § 24 <<<     >>> § 26

Augustinus, De bono coniugali, § 25

1 Continentia quippe non corporis, sed animi uirtus est.
2 uirtutes autem animi aliquando in opere manifestantur, aliquando in habitu latent, sicut martyrii uirtus eminuit apparuitque tolerando passiones.
3 sed quam multi sunt in eadem uirtute animi, quibus temptatio deest, qua id, quod intus est in conspectu dei, etiam in hominum procedat nec tunc esse incipiat, sed tunc innotescat! iam enim erat in Iob patientia, quam nouerat deus et cui testimonium perhibebat, sed hominibus innotuit temptationis examine; et quod latebat intrinsecus, per ea, quae forinsecus inlata sunt, non natum, sed manifestatum est.
4 habebat utique et Timotheus uirtutem continendi a uino, quam non ei abstulit Paulus monendo, ut uino modico uteretur propter stomachum et frequentes suas infirmitates - alioquin perniciose docebat, ut propter salutem corporis fieret in animo damnum uirtuti - sed quia poterat ea uirtute salua fieri quod monebat, ita relaxata est corpori utilitas bibendi, ut maneret in animo habitus continendi.
5 ipse est enim habitus, quo aliquid agitur, cum opus est; cum autem non agitur, potest agi, sed non opus est.
6 hunc habitum circa continentiam quae fit a concubitu non habent illi, quibus dicitur: si se non continent, nub ant.
7 hunc uero habent, quibus dicitur: qui potest capere, capiat.
8 sic usi sunt perfecti animi bonis terrenis ad aliud necessariis per hunc habitum continentiae, quo eis non obligarentur et quo possent eis etiam non uti, si non opus esset.
9 nec quisquam eis bene utitur, nisi qui et non uti potest.
10 multi quidem facilius se abstinent, ut non utantur, quam temperant, ut bene utantur; nemo tamen potest sapienter uti, nisi qui potest et continenter non uti.
11 ex hoc habitu et Paulus dicebat: scio et abundare et penuriam pati.
12 penuriam quippe pati quorumcumque hominum est; sed scire penuriam pati magnorum est.
13 sic et abundare quis non potest? scire autem abundare nonnisi eorum est, quos abundantia non corrumpit.
Augustinus HOME

bnf13367.188

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik