Augustinus, De bono coniugali, § 23
1 | Nec quod purificari lex hominem et post coniugalem concubitum iubet, peccatum esse declarat, si non est ille, qui secundum ueniam conceditur, qui etiam nimius inpedit orationes. |
2 | sed sicut multa lex ponit in sacramentis et umbris futurorum, quaedam in semine quasi materialis informitas, quae formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est uitae informis et ineruditae: a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in huius rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. |
3 | neque enim et in somnis peccato fit; et tamen etiam ibi praecepta est purificatio. |
4 | aut si et hoc peccatum quisquam putat, non arbitrans accidere nisi ex aliquo huius modi desiderio, quod procul dubio falsum est, numquid et solita mensuum peccata sunt feminarum? a quibus tamen eas eadem legis uetustas praecepit expiari non nisi propter ipsam materialem informitatem, quae facto conceptu tamquam in aedificationem corporis additur. |
5 | ac per hoc cum informiter fluit, significari per illam lex uoluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis iubet purificari. |
6 | postremo numquid et mori peccatum est aut mortuum sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio et inde mandata est, quia et mortuum corpus uita deserente non peccatum est, sed peccatum significat animae desertae a iustitia. |