Augustinus, De bono coniugali, § 21
1 | Sed quoniam ex multis animis una ciuitas futura est habentium animam unam et cor unum in deum - quae unitatis nostrae perfectio post hanc peregrinationem futura est, ubi omnium cogitationes nec latebunt inuicem nec inter se in aliquo repugnabunt - propterea sacramentum nuptiarum temporis nostri sic ad unum uirum et unam uxorem redactum est, ut ecclesiae dispensatorem non liceat ordinari nisi unius uxoris uirum. |
2 | quod acutius intellexerunt, qui nec eum, qui catechumenus uel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt. |
3 | de sacramento enim agitur, non de peccato. |
4 | nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. |
5 | sed qui dixit: si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo non peccat, et: quod uult faciat. |
6 | non peccat, nubat, satis declarauit nuptias nullum esse peccatum. |
7 | propter sacramenti autem sanctitatem sicut femina, etiamsi catechumena fuerit uitiata, non potest post baptismum inter dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est eum. |
8 | qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam quandam sacramenti amisisse. |
9 | non ad uitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum necessariam. |
10 | ac per hoc sicut plures uxores antiquorum patrum significauerunt futuras nostras ex omnibus gentibus ecclesias uni uiro subditas Christo, ita noster antistes unius uxoris uir significat ex omnibus gentibus unitatem uni uiro subditam Christo, quae tunc perficietur, cum reuelauerit occulta tenebrarum et manifestauerit occulta cordis, ut tunc laus sit unicuique a deo. |
11 | nunc autem sunt manifestae, sunt latentes dissensiones etiam salua caritate inter eos, qui unum et in uno futuri sunt: quae tunc utique nullae erunt. |
12 | sicut ergo sacramentum pluralium nuptiarum illius temporis significauit futuram multitudinem deo subiectam in terrenis omnibus gentibus, sic sacramentum nuptiarum singularum nostri temporis significat unitatem omnium nostrum subiectam deo futuram in una caelesti ciuitate. |
13 | itaque sicut duobus pluribusue seruire, sic a uiuo uiro in alterius transire conubium nec tunc licuit nec nunc licet nec umquam licebit. |
14 | apostatare quippe ab uno deo et ire in alterius adulterinam superstitionem semper est malum. |
15 | nec causa ergo numerosioris prolis fecerunt sancti nostri, quod Cato dicitur fecisse Romanus, ut traderet uiuus uxorem etiam alterius domum filiis inpleturam. |
16 | in nostrarum quippe nuptiis plus ualet sanctitas sacramenti quam fecunditas uteri. |