Augustinus, De bono coniugali, § 19
1 | Quotquot ergo nunc sunt, quibus dicitur: si se non continent, nubant, non conparandae sunt tunc etiam nubentibus sanctis. |
2 | ipsae quidem nuptiae in omnibus gentibus eadem sunt filiorum procreandorum causa, qui qualeslibet postea fuerint, ad hoc tamen institutae sunt nuptiae, ut ordinate honesteque nascantur. |
3 | sed homines, qui se non continent, tamquam ascendunt in nuptias gradu honestatis; qui autem se sine dubio continerent, si hoc illius temporis ratio permisisset, quodam modo descenderunt in nuptias gradu pietatis. |
4 | ac per hoc quamuis utrorumque nuptiae, in quantum nuptiae sunt, quia procreandi causa sunt, aequaliter bonae sint, hi tamen homines coniugati illis hominibus coniugatis non sunt conparandi. |
5 | habent enim isti, quod illis propter honestatem nuptiarum, quamuis ad nuptias non pertineat, secundum ueniam concedatur, id est progressum illum, qui excedit generandi necessitatem, quod illi non habent. |
6 | sed neque hi, si qui forte nunc inueniuntur, qui non quaerunt in conubio nec appetunt, nisi propter quod institutae sunt nuptiae, 'coaequari possunt illis hominibus. |
7 | in istis enim carnale est ipsum desiderium filiorum, in illis autem spiritale erat, quia sacramento illius temporis congruebat. |
8 | nunc quippe nullus pietate perfectus filios habere nisi spiritaliter quaerit; tunc uero ipsius pietatis erat operatio etiam carnaliter filios propagare, quia illius populi generatio nuntia futurorum erat et ad dispensationem propheticam pertinebat. |