monumenta.ch > Augustinus > § 18
Augustinus, De bono coniugali, § 17 <<<     >>> § 19

Augustinus, De bono coniugali, § 18

1 Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata et temperantia refrenante in usum naturalem redacta libido esse non potest; quod est autem in sustentanda uita inlicitus cibus, hoc est in quaerenda prole fornicarius uel adulterinus concubitus; et quod est in luxuria uentris et gutturis inlicitus cibus, hoc est in libidine nullam prolem quaerente inlicitus concubitus; et quod est in cibo licito nonnullis inmoderatior adpetitus, hoc est in coniugibus uenialis ille concubitus.
2 sicut ergo satius est emori fame quam idolothytis uesci; ita satius est defungi sine liberis quam ex inlicito coitu stirpem quaerere.
3 undecumque autem nascantur homines, si parentum uitia non sectentur et deum recte colant, honesti et salui erunt.
4 semen enim hominis ex qualicumque homine dei creatura est, et eo male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit.
5 sicut autem filii boni adulterorum nulla defensio est adulteriorum, sic mali filii coniugatorum nullum crimen est nuptiarum.
6 proinde sicut patres temporis noui testamenti ex officio consulendi alimenta sumentes, quamuis ea cum delectatione naturali carnis acciperent, nullo modo tamen conparabantur delectationi eorum, qui inmolaticio uescebantur, aut eorum, qui quamuis licitas escas tamen inmoderatius absumebant, sic patres temporis ueteris testamenti consulendi officio concumbebant, quorum delectatio illa naturalis nequaquam usque ad inrationalem aut nefariam libidinem relaxata nec turpitudini stuprorum nec coniugatorum intemperantiae conferenda est.
7 eadem quippe uena caritatis nunc spiritaliter, tunc carnaliter propter illam matrem Hierusalem propagandi erant filii; sed diuersa opera patrum non faciebat nisi diuersitas temporum.
8 sic autem necesse erat.
9 ut carnaliter coirent etiam non carnales prophetae, sicut necesse erat, ut carnaliter uescerentur etiam non carnales apostoli.
Augustinus HOME

bnf13367.182

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik