Augustinus, De bono coniugali, § 17
1 | Posse sane fieri nuptias ex male coniunctis honesto postea placito consequente manifestum est. |
2 | Semel autem initum conubium in ciuitate dei nostri, ubi etiam ex prima duorum hominum copula quoddam sacramentum nuptiae gerunt, nullo modo potest nisi alicuius eorum morte dissolui. |
3 | manet enim uinculum nuptiarum, etiamsi proles, cuius causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur, ita ut iam scientibus coniugibus non se filios babituros separare se tamen uel ipsa causa filiorum atque aliis copulare non liceat. |
4 | quod si fecerint, cum eis, quibus se copulauerint, adulterium committunt, ipsi autem coniuges manent. |
5 | plane uxoris uoluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur unius conmixtione ac semine, alterius autem iure ac potestate apud antiquos patres fas erat; utrum et nunc fas sit, non temere dixerim. |
6 | non est enim propagandi necessitas, quae tunc fuit, quando et parientibus coniugibus alias propter copiosiorem posteritatem superducere licebat, quod nunc certe non licet. |
7 | nam tantum adfert oportunitatis ad aliquid iuste agendum seu non agendum temporum secreta distinctio, ut nunc melius faciat qui nec unam duxerit, nisi se continere non possit, tunc autem etiam plures inculpabiliter ducebant et qui se multo facilius continere possent, nisi aliud pietas illo tempore postularet. |
8 | sicut enim sapiens et iustus. |
9 | qui iam concupiscit dissolui et esse cum Christo et hoc magis optimo delectatur, non iam hic uiuendi cupiditate, sed consulendi officio sumit alimentum, ut maneat in carne, quod necessarium est propter alios, sic misceri feminis iure nupti' arum officiosum fuit tunc sanctis uiris, non libidinosum. |