Augustinus, De bono coniugali, § 16
1 | Itaque si forte - quod utrum fieri possit ignoro magisque fieri non posse existimo - sed tamen, si forte ad tempus adhibita concubina filios solos ex eadem conmixtione quaesiuerit, nec sic ista coniunctio uel earum nuptiis praeponenda est, quae ueniale illud operantur. |
2 | quid enim sit nuptiaram, considerandum est, non quid sit nubentium et immoderatius nuptiis utentium. |
3 | neque enim si agris inique ac perperam inuasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus largas elemosynas faciat, ideo rapinam iustificat; neque si alius ruri paterno uel iuste quaesito auarus incumbat, ideo culpanda est iuris ciuilis regula, qua possessor legitimus factus est; nec tyrannicae factionis peruersitas laudabilis erit, si regia clementia tyrannus subditos tractet; nec uituperabilis ordo regiae potestatis, si rex crudelitate tyrannica saeuiat. |
4 | aliud est namque iniusta potestate iuste uelle uti, et aliud, est iusta potestate iniuste uti. |
5 | ita nec concubinae ad tempus adhibitae, si filiorum causa concumbant, iustum faciunt concubinatum suum nec coniugatae, si cum maritis lasciuiant, nuptiali ordini crimen inponunt. |