monumenta.ch > Augustinus > § 15
Augustinus, De bono coniugali, § 14 <<<     >>> § 16

Augustinus, De bono coniugali, § 15

1 Qui enim nostri temporis homines christiani, nuptiarum uinculo liberi ualentes ab omni concubitu se continere, cum iam tempus esse perspicerent, sicut scriptum est, non amplectendi, sed abstinendi ab amplexu, non potius eligerent uel uirginalem uel uidualem continentiam conseruare quam tribulationem carnis, sine qua coniugia esse non possunt - ut alia taceantur a quibus parcit apostolus nullo iam cogente humanae societatis officio sustinere? sed cum dominante concupiscentia fuerint copulati, si eam postea uicerint, quia non ita licet dissoluere coniugium, sicut licebat non conligare, fiunt tales, quales profitetur forma nuptiarum, ita ut uel pari consensu ascendant celsiorem sanctitatis gradum aut, si non ambo sunt tales, erit, qui talis est non exactor, sed redditor debiti, seruans in omnibus castam religiosamque concordiam.
2 illis uero temporibus, cum adhuc propheticis sacramentis salutis nostrae mysterium uelabatur, etiam qui ante nuptias tales erant, officio propagandi nuptias copulabant, non uicti libidine, sed ducti pietate: quibus si optio talis daretur, qualis reuelato nouo testamento data est dicente domino: qui potest capere, capiat, non eos dubitat etiam cum gaudio suscepturos fuisse, qui diligenter intentus legit, quomodo coniugibus utebantur, cum et plures habere uni uiro licebat, quas castius habebat quam nunc unam quilibet istorum, quibus uidemus quid secundum ueniam concedat apostolus.
3 habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii sicut gentes, quae ignorant deum.
4 quod tam magnum est, ut multi hodie facilius se tota uita ab omni concubitu abstineant quam modum teneant non coeundi nisi prolis causa, si matrimonio copulentur.
5 nempe multos habemus fratres et socios caelestis hereditatis utriusque sexus continentes, siue expertos nuptias siue ab omni tali conmixtione integros; nempe innumerabiles sunt.
6 quem tandem audiuimus inter familiaria conloquia, siue eorum, qui coniugati sunt, siue qui fuerunt, indicantem nobis numquam se coniugi esse conmixtum nisi sperando conceptum? quod ergo praecipiunt coniugatis apostoli, hoc est nuptiarum: quod autem uenialiter concedunt aut quod inpedit orationes, non cogunt nuptiae, sed ferunt.
Augustinus HOME

bnf13367.180

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik