monumenta.ch > Augustinus > § 14
Augustinus, De bono coniugali, § 13 <<<     >>> § 15

Augustinus, De bono coniugali, § 14

1 Quod utrum de omnibus nuptis dixerit, an de talibus quales ita multae sunt, ut paene omnes putari possint, non inmerito dubitatur.
2 neque enim et illud, quod de innuptis ait: quae innupta est, cogitat ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, ad omnes innuptas pertinet, cum sint quaedam uiduae mortuae, quae in deliciis uiuunt.
3 uerumtamen quod attinet ad quandam distinctionem et quasi proprietatem innuptarum atque nuptarum, sicut nimium detestanda est, quae continens a nuptiis, id est a re concessa, non continet a delictis uel luxuriae uel superbiae uel curiositatis et uerbositatis, ita rara nupta est, quae in ipso quoque obsequio coniugali non cogitat nisi quomodo placeat deo, ornando se non intortis crinibus aut auro et margaritis et ueste pretiosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per bonam conuersationem.
4 talia quippe coniugia Petrus quoque apostolus praecipiendo describit.
5 similiter, inquit, mulieres obaudientes maritis suis, ut et si qui non credunt uerbo, per mulieris conuersationem sine loquella lucrifieri possint, uidentes timorem et castam conuersationem uestram: ut sint non quae a foris ornantur capillorum incrispationibus aut circumdatae auro aut ueste decora, sed ille absconditus cordis uestri homo in illa perpetuitate quieti et modesti spiritus, qui et apud dominum locuples est.
6 nam sic quaedam sanctae mulieres, quae in dominum sperabant, ornabant se, obsequentes uiris suis, quomodo Sarra obaudiebat Abrahae, dominum illum uocans, cuius factae estis filiae benefacientes et non timentes ullum uanum timorem.
7 uiri simili ratione concordes et caste uiuentes cum uxoribus uestris et tamquam uasi infirmiori et subiecto tribuite honorem quasi coheredibus gratiae, et uidete ne inpediantur orationes uestrae.
8 itane uero coniugia talia non cogitant ea quae sunt domini, quomodo placeant domino? sed perrara sunt - quis negat? - et in ipsa raritate paene omnes, qui tales sunt, non ut tales essent, coniuncti sunt, sed iam coniuncti tales facti sunt.
Augustinus HOME

bnf13367.179

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik