Augustinus, De bono coniugali, § 13
1 | Quod ergo ait: quae innupta est, cogitat ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, non sic accipiendum est, ut putemus non esse sanctam corpore Christianam coniugem castam. |
2 | omnibus quippe fidelibus dictum est: nescitis, quia corpora uestra templum inuobis est spiritus sancti, quem habetis a deo? sancta sunt ergo etiam corpora coniugatorum fidem sibi et domino seruantium. |
3 | cui sanctitati cuiuslibet eorum nec infidelem coniugem obsistere, sed potius sanctitatem uxoris prodesse infideli uiro aut sanctitatem uiri prodesse infideli uxori idem apostolus testis est dicens: sanctificatus est enim uir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. |
4 | proinde illud dictum est secundum ampliorem sanctitatem innuptarum quam nuptarum, cui merces etiam debetur amplior secundum quod isto bono illud est melius, quia et hoc solum cogitat, quomodo placeat domino. |
5 | neque enim femina fidelis, seruans pudicitiam coniugalem, non cogitat, quomodo placeat domino, sed utique minus, quia cogitat etiam quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. |
6 | hoc enim de illis dicere uoluit, quod possunt habere quodam modo de necessitate conubii, ut cogitent quae sunt mundi, quomodo placeant uiris suis. |