monumenta.ch > Augustinus > § 12
Augustinus, De bono coniugali, § 11 <<<     >>> § 13

Augustinus, De bono coniugali, § 12

1 Nam cum ille naturalis usus, quando prolabitur ultra pacta nuptialia, id est ultra propagandi necessitatem, uenialis sit in uxore, in meretrice damnabilis, iste, qui est contra naturam, execrabiliter fit in meretrice, sed execrabilius in uxore.
2 tantum ualet ordinatio creatoris et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam cum modus exceditur, longe sit tolerabilius quam in ea, quae concessa non sunt, uel unus uel rarus excessus.
3 et ideo in re concessa inmoderatio coniugis, ne in rem non concessam libido prorumpat, toleranda est.
4 hinc est etiam, quod longe minus peccat quamlibet adsiduus ad uxorem quam uel rarissimus ad fornicationem.
5 cum uero uir membro mulieris non ad hoc concesso uti uoluerit, turpior est uxor, si in se, quam si in alia fieri permiserit.
6 decus ergo coniugale est castitas procreandi et reddendi carnalis debiti fides: hoc est opus nuptiarum, hoc ab omni crimine defendit apostolus dicendo: et acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat, et: quod uult faciat; non peccat, nubat.
7 exigendi autem debiti ab alterutro sexu inmoderatior progressio propter illa, quae supra dixit, coniugibus secundum ueniam conceditur.
Augustinus HOME

bnf13367.178