monumenta.ch > Augustinus > § 11
Augustinus, De bono coniugali, § 10 <<<     >>> § 12

Augustinus, De bono coniugali, § 11

1 Nec ipsis tamen peccatum sunt nuptiae, quae, si in conparatione fornicationis eligerentur, minus peccatum essent quam fornicatio, sed tamen peccatum essent.
2 nunc autem quid dicturi sumus aduersus euidentissimam uocem apostoli dicentis: quod uult faciat; non peccat, nubat, et: si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat.
3 hinc certe iam dubitare fas non est nuptias non esse peccatum.
4 non itaque nuptias secundum ueniam concedit apostolus - nam quis ambigat absurdissime dici non eos peccasse, quibus uenia datur? - sed illum concubitum secundum ueniam concedit, qui fit per incontinentiam, non sola causa procreandi et aliquando nulla causa procreandi, quem nuptiae non fieri cogunt, sed ignosci inpetrant: si tamen non ita sit nimius, ut inpediat quae seposita esse debent tempora orandi, nec inmutetur in eum usum, qui est contra naturam, de quo apostolus tacere non potuit, cum de corruptelis nimis inmundorum et inpiorum hominum loqueretur.
5 concubitus enim necessarius causa generandi inculpabilis et solus ipse nuptialis est.
6 ille autem, qui ultra istam necessitatem progreditur, iam non rationi, sed libidini obsequitur.
7 et hunc tamen non exigere, sed reddere coniugi, ne fornicando damnabiliter peccet, ad personam pertinet coniugalem.
8 si autem ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem faciunt non plane nuptiarum.
9 uerumtamen si magis in sua coniunctione diligunt quod honestum, quam quod inhonestum est, id est quod nuptiarum quam id, quod non est nuptiarum, hoc eis auctore apostolo secundum ueniam conceditur: cuius delicti non habent hortatrices nuptias, sed deprecatrices, si dei misericordiam non a se auertant, uel non abstinendo quibusdam diebus, ut orationibus uacent, et per hanc abstinentiam sicut per ieiunia commendent preces suas, uel inmutando naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam, quod damnabilius fit in coniuge.
Augustinus HOME

bnf13367.177

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik