monumenta.ch > Augustinus > § 10
Augustinus, De bono coniugali, § 9 <<<     >>> § 11

Augustinus, De bono coniugali, § 10

1 Sed noui, qui murmurent.
2 quid? si, inquiunt, omnes homines uelint ab omni concubitu continere, unde subsisteret genus humanum? utinam omnes hoc uellent dumtaxat in caritate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta! multo citius dei ciuitas conpleretur et adceleraretur terminus saeculi.
3 quid enim aliud hortari apparet apostolum, ubi ait, cum inde loqueretur: uellem omnes esse sicut me ipsum? aut illo loco: hoc autem dico, fratres: tempus breue est; reliquum est, ut et hi, qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non ementes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi.
4 uolo uos sine sollicitudine esse.
5 deinde subiungit: qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt domini, quomodo placeat domino.
6 qui autem matrimonio iunctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori.
7 et diuisa est mulier innupta et uirgo: quae innupta est, sollicita est ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat uiro.
8 unde mihi uidetur hoc tempore solos eos, qui se non continent, coniugari oportere - secundum illam eiusdem apostoli sententiam: quodsi se non continent, nubant; melius est enim nubere quam uri.
Augustinus HOME

bnf13367.176

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik