monumenta.ch > Augustinus > § 9
Augustinus, De bono coniugali, § 8 <<<     >>> § 10

Augustinus, De bono coniugali, § 9

1 Sane uidendum est alia bona nobis deum dare, quae propter se ipsa expetenda sunt, sicut est sapientia, salus, amicitia, alia, quae propter aliquid sunt necessaria, sicut doctrina, cibus, potus, somnus, coniugium, concubitus.
2 horum enim quaedam necessaria sunt propter sapientiam, sicut doctrina, quaedam propter salutem, sicut cibus et potus et somnus, quaedam propter amicitiam, sicut nuptiae uel concubitus; hinc enim subsistit propagatio generis humani, in quo societas amicalis magnum bonum est.
3 his itaque bonis, quae propter aliud necessaria sunt, qui non ad hoc utitur, propter quod instituta sunt, peccat alias uenialiter, alias damnabiliter.
4 quisquis uero eis propter hoc utitur.
5 propter quod data sunt, bene facit.
6 cui ergo non sunt necessaria, si non eis utitur, melius facit.
7 proinde ista bona cum opus habemus, bene uolumus; sed melius ea nolumus quam uolumus, quia tunc melius nos habemus, cum ea necessaria non habemus.
8 ac per hoc bonum est nubere, quia bonum est filios procreare, matrem familias esse; sed melius est non nubere, quia melius est ad ipsam humanam societatem hoc opere non egere.
9 ita enim iam sese habet humanum genus, ut aliis, qui se non continent, non solum per nuptias occupatis, sed multis etiam per inlicitos concubitus luxuriantibus bono creatore de malis eorum faciente, quod bonum est, non desit numerositas prolis et abundantia successionis, unde sanctae amicitiae conquirantur.
10 ex quo colligitur primis temporibus generis humani maxime propter dei populum propagandum, per quem et prophetaretur i5 et nasceretur princeps et saluator omnium populorum, uti debuisse sanctos isto non propter se expetendo, sed propter aliud necessario bono nuptiarum; nunc uero, cum ad ineundam sanctam et sinceram societatem undique ex omnibus gentibus copia spiritalis cognationis exuberet, etiam propter solos filios conubia copulare cupientes, ut ampliore continentiae bono potius utantur, admonendi sunt.
Augustinus HOME

bnf13367.175

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik