Augustinus, De bono coniugali, § 8
1 | Honorabiles ergo nuptiae in omnibus et torus inmaculatus. |
2 | quod non sic dicimus bonum, ut in fornicationis conparatione sit bonum; alioquin duo mala erunt, quorum alterum peius; aut bonum erit et fornicatio, quia est peius adulterium - peius est enim alienum matrimonium uiolare quam meretrici adhaerere - et bonum adulterium, quia est peior incestus - peius est enim cum matre quam cum aliena uxore concumbere - et donec ad ea perueniatur, quae, sicut ait apostolus, turpe est etiam dicere, omnia bona erunt in conparatione peiorum. |
3 | hoc autem falsum esse quis dubitet? non ergo duo mala sunt conubium et fornicatio, quorum alterum peius, sed duo bona sunt conubium et continentia, quorum alterum est melius, sicut ista temporalis sanitas et inbecillitas non sunt duo mala, quorum alterum peius, sed ista sanitas et inmortalitas duo bona sunt, quorum alterum melius. |
4 | item scientia et uanitas non duo mala sunt, quorum uanitas peius, sed scientia et caritas duo bona sunt, quorum caritas melius. |
5 | namque scientia destruetur, ait apostolus, et tamen huic tempori necessaria est; caritas autem numquam cadet. |
6 | sic et mortalis ista generatio, propter quam fiunt nuptiae, destruetur; ab omni autem concubitu inmunitas et hic angelica meditatio est et permanet in aeternum. |
7 | sicut autem ieiuniis sacrilegorum meliora sunt prandia iustorum, ita nuptiae fidelium uirginitati anteponuntur inpiarum. |
8 | uerumtamen neque ibi prandium ieiunio, sed iustitia sacrilegio neque hic nuptiae uirginitati, sed fides inpietati praefertur. |
9 | ad hoc enim iusti, cum opus est, prandent, ut tamquam boni domini quod iustum et aequum est seruis corporibus praebeant; ad hoc autem sacrilegi ieiunant, ut daemonibus seruiant. |
10 | sic ad hoc nubunt fideles, ut maritis pudice copulentur; ad hoc autem sunt uirgines inpiae, ut a uero deo fornicentur. |
11 | sicut ergo bonum erat, quod Martha faciebat occupata circa ministerium sanctorum, sed melius, quod Maria soror eius sedens ad pedes domini et audiens uerbum eius: ita bonum Susannae in coniugali castitate laudamus, sed tamen ei bonum uiduae Annae ac multo magis Mariae uirginis anteponimus. |
12 | bonum erat, quod faciebant, quae de substantia sua Christo ac discipulis eius necessaria ministrabant; sed melius, qui omnem suam substantiam dimiserunt, ut expeditiores eundem dominum sequerentur. |
13 | in his autem binis bonis, siue quae isti siue quae Martha et Maria faciebant, fieri non posset, quod melius est, nisi altero praetermisso aut relicto. |
14 | unde intellegendum est non ideo malum putandum esse nuptias, quia, nisi ab eis abstineatur, non potest haberi uidualis castitas aut uirginalis integritas. |
15 | neque enim ideo malum erat, quod Martha faciebat, quia, nisi inde abstineret soror eius, non faceret, quod melius erat; aut ideo malum est suscipere iustum aut prophetam in domum suam, quia nec domum habere debet, ut quod melius est faciat qui uult ad perfectionem Christum sequi. |