Augustinus, De bono coniugali, § 7
1 | Miror autem, si, quemadmodum licet dimittere adulteram uxorem, ita licet ea dimissa alteram ducere. |
2 | facit enim de hac re sancta scriptura difficilem nodum dicente apostolo ex praecepto domini mulierem a uiro non debere discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari: cum recedere utique et manere innupta nisi ab adultero uiro non debeat, ne recedendo ab eo, qui adulter non est, faciat eum moechari. |
3 | reconciliari autem uiro uel tolerando, si se ipsa continere non potest, uel correcto forsitan iuste potest. |
4 | quomodo autem uiro possit esse licentia ducendae alterius, si adulteram reliquerit, cum mulieri non sit nubendi alteri, si adulterum reliquerit, non uideo. |
5 | quae si ita sunt, tantum ualet illud sociale uinculum coniugum, ut, cum causa procreandi conligetur, nec ipsa causa procreandi soluatur. |
6 | possit enim homo dimittere sterilem uxorem et ducere, de qua filios habeat, et tamen non licet, et nostris quidem iam temporibus ac more Romano nec superducere, ut amplius habeat quam unam uiuam; et utique relicta adultera uel relicto adultero possent plures nasci homines, si uel illa alteri nuberet uel ille alteram duceret. |
7 | quod tamen si non licet, sicut diuina regula praescribere uidetur, quem non faciat intentum, quid sibi uelit tanta firmitas uinculi coniugalis? quod nequaquam puto tantum ualere potuisse, nisi alicuius rei maioris ex hac infirma mortalitate hominum quoddam sacramentum adhiberetur, quod deserentibus hominibus atque id dissoluere cupientibus inconcussum illis maneret ad poenam, siquidem interueniente diuortio non aboletur illa confoederatio nuptialis, ita ut sibi coniuges sint etiam separati, cum illis autem adulterium committant, quibus fuerint etiam post suum repudium copulati, uel illa uiro uel ille mulieri. |
8 | nec tamen nisi in ciuitate dei nostri, in monte sancto eius talis est causa cum uxore. |
9 | Ceterum aliter se habere iura gentilium quia ignorat? ubi interposito repudio sine reatu. |
10 | aliquo ultionis humanae et illa, cui uoluerit, nubit et ille, quam uoluerit, ducit. |
11 | cui consuetudini simile aliquid propter Israhelitarum duritiam uidetur permisisse Moyses de libello repudii. |
12 | qua in re exprobratio quam approbatio diuortii magis apparet. |