Augustinus, De bono coniugali, § 6
1 | Iam in ipsa quoque inmoderatiore exactione debiti carnalis, quam eis non secundum imperium praecepit, sed secundum ueniam concedit apostolus, ut etiam praeter causam procreandi sibi misceantur, etsi eos praui mores ad talem concubitum inpellunt, nuptiae tamen ab adulterio seu fornicatione defendunt. |
2 | neque enim illud propter nuptias admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. |
3 | debent ergo sibi coniugati non solum ipsius seius sui conmiscendi fidem liberorum procreandorum causa, quae prima eat humani generis in ista mortalitate societas, uerum etiam infirmitatis inuicem excipiendae ad inlicitos concubitus euitandos mutuam quodam modo seruitutem, ut, etsi alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ez alterius consensu non possit; et ad hoc enim uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, ut et quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiae causa expetit uel ille de matrimonio uel illa de marito, non sibi alterutrum negent, ne per hoc incidant in damnabiles corruptelas temptante satana propter incontinentiam uel amborum uel cuiusquam eorum. |
4 | coniugalis enim concubitus generandi gratia non habet culpam; concupiscentiae uero satiandae, sed tamen cum coniuge, propter tori fidem uenialem habet culpam; adulterium uero siue fornicatio letalem habet culpam. |
5 | ac per hoc melior est quidem ab omni concubitu continentia quam uel ipse matrimonialis concubitus, qui fit causa gignendi. |
6 | Sed quia illa continentia meriti amplioris est, reddere uero debitum coniugale nullius est criminis, exigere autem ultra generandi necessitatem culpae uenialis, fornicari porro uel moechari puniendi criminis, cauere debet caritas coniugalis, ne, dum sibi quaerit, unde amplius honoretur, coniugi faciat, unde damnetur. |
7 | qui enim dimittit uxorem suam excepta causa fornicationis facit eam moechari. |
8 | usque adeo foedus illud initum nuptiale cuiusdam sacramenti res est, ut nec ipsa separatione inritum fiat, quandoquidem uiuente uiro et a quo relicta est moechatur, si alteri nupserit, et ille huius mali causa est qui reliquit. |