Augustinus, De bono coniugali, § 4
1 | Huc accedit, quia in eo ipso, quod sibi inuicem, coniuges . |
2 | debitum soluunt, etiamsi id aliquanto intemperantius et incontinentius expetant, fidem tainen sibi pariter debent. |
3 | cui fidei tantum iuris tribuit apostolus, ut eam potestatem appellaret dicens: mulier non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter autem et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. |
4 | huius autem fidei uiolatio dicitur adulterium, cum uel propriae libidinis instinctu uel alienae consensu cum altero uel altera contra pactum coniugale concumbitur. |
5 | atque ita frangitur fides, quae in rebus etiam corporeis et abiectis magnum animi bonum est; et ideo eam saluti quoque corporali, qua etiam uita ista continetur, certum est debere praeponi. |
6 | etsi enim exigua palea prae multo auro paene res nulla est, fides tamen, cum in negotio paleae sicut in auri sincera seruatur, non ideo minor est, quia in re minore seruatur. |
7 | cum uero ad peccatum admittendum adhibetur fides, mirum si fides appellanda est; uerumtamen qualiscumque sit, si et contra ipsam fit, peius fit, nisi cum propterea deseritur, ut ad ueram fidem ac legitimam redeatur, id est, ut peccatum emendetur uoluntatis prauitate correcta. |
8 | tamquam si quisque, cum hominem solus expoliare non possit, inueniat socium iniquitatis et cum eo paciscatur, ut simul id faciant spoliumque partiantur, quo facinore commisso totum solus auferat. |
9 | dolet quidem ille et fidem sibi seruatam non esse conqueritur; uerum in ipsa soa querela cogitare debet potius in bona uita ipsi humanae societati fuisse soruandam, ne praeda iniqua ex homine fieret, si sentit, quam inique sibi in peccati societate seruata non fuerit. |
10 | ille quippe utrubique perfidus profecto sceleratior indicandus est. |
11 | at si id, quod male fecerant, ei displicuisset et propterea cum participe facinoris praedam diuidere noluisset, ut homini, cui ablata fuerat, redderetur, eum perfidum nec perfidus diceret. |
12 | ita mulier, si fide coniugali uiolata fidem semet adultero, utique mala est; sed si nec adultero, peior est. |
13 | porro si eam flagitii paeniteat et ad castitatem rediens coniugalem pacta ac placita adulterina rescindat, miror, si eam fidei uiolatricem uel ipse adulter putabit. |