monumenta.ch > Augustinus > § 3
Augustinus, De bono coniugali, § 2 <<<     >>> § 4

Augustinus, De bono coniugali, § 3

1 Illud nunc dicimus, secundum istam condicionem nascendi et mOlieudi, quam nouimus et in qua creati sumus, aliquid boni esse coniugium masculi et feminae: cuius confoederationem ita diuina scriptura commendat, ut nec dimissae a uiro nubere liceat alteri, quamdiu uir eius uiuit, nec dimisso ab uxore liceat alteram ducere, nisi mortua fuerit, quae recessit.
2 bonum ergo coniugii, quod etiam dominus in euangelio confirmauit, non solum quia prohibuit dimittere uxorem nisi ex causa fornicationis, sed etiam quia uenit inuitatus ad nuptias, cur sit bonum, merito quaeritur.
3 quod mihi non uidetur propter solam filiorum procreationem, sed propter ipsam etiam naturalem in diuerso sexu societatem; alioquin non iam diceretur coniugium in senibus, praesertim si uel amisissent filios uel minime genuissent.
4 nunc uero in bono licet annoso coniugio, etsi emarcuit ardor aetatis inter masculum et feminam, uiget tamen ordo caritatis inter maritum et uxorem, qui quanto meliores sunt, tanto maturius a conmixtione carnis.
5 suae pari consensu se continere coeperunt, non ut necessitatis esset postea non posse quod uellent, sed ut laudis esset primum noluisse quod possent.
6 si ergo seruatur fides honoris et obsequiorum inuicem debitorum ab alterutro sexu, etiamsi languescentibus et prope cadauerinis utrisque membris, animorum tamen rite coniugatorum tanto sincerior, quanto probatior, et tanto securior, quanto placidior castitas perseuerat.
7 habent etiam id bonum coniugia.
8 quod carnalis uel iuuenalis incontinentia, etiamsi uitiosa est, ad propagandae prolis redigitur honestatem, ut ex malo libidinis aliquid boni faciat copulatio coniugalis, deinde quia reprimitur et quodam modo uerecundius aestuat concupiscentia carnis, quam temperat parentalis affectus.
9 intercedit enim quaedam grauitas feruidae uoluptatis, cum in eo, quod sibi uir et mulier adhaerescunt, pater et mater esse meditantur.
Augustinus HOME

bnf13367.169

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik